- STEPHANUS I
- I.STEPHANUS I.Hungariae Rex, patri Geisae, primo Regi Christiano, successit A. C 997. Fidei in regno propagandae summô zelô intentus, leges tulit in 55. capitula divisas, ob sanctitatem,Sanctis adscriptus. Obiit Budae A. C. 1038. regni 41. Maritus primo Giselae, sororis Henrici II. Imperatoris dein alterius eiusdem nominis, cuius pater Guilielmus erat Burgundionum Rex, ex hac Emerici fuit pater, immaturâ morte exstincti. Apostolus et Legislator Hungarorum dictus, Bonfin. Histor. Hungar. Colmannus in vita eius, etc.II.STEPHANUS I.Lucii successor, in Pontificatu Romano A. C. 255. dirum excommunicationis fulmen strinxit in varios Asiae Africaeque Episcopos. qui Haereticos rebaptizari volebant. E quibus Firmilianus Caesareae Cappadoc. Episcopus et S. Cyprianus praecipui erant, quem Pseudoapostolum vocavit: ab Orientalibus Episcopis propterea increpitus, quod, licet in causa meliori, lenitatem et humilitatem Apostolicam non servâsset. Martyrium sub Valeriano Imperatore pertulit, suspendiô enectus, A. C. 257. Attribuuntur ei duae Epist. Decretales. Vide Cyprian. Ep. 62. 72. etc. Euseb. Chron. et Hist. l. 7. c. 2. 3. 4. Augustinum, Optatum, Nicephorum, etc. Ei successit Sixtus II.III.STEPHANUS I.Patriarcha Antiochenus, Arianismi fautor, caput eorum fuit, qui S. Athanasio obnisi sunt, et Sardicensi conciliô excommunicati, Antisynodô Philippopoli institutâ novam Fidei formulam ediderunt. Legatos dein Concilii Sardicensis ad Constantium Imperatorem Antiochiae tum degentem, Euphratem Coloniensem et Vincentium Capuanum Episcopos, perditurus Stephanus immissâ in Euphratis cubiculum feminâ impudicâ, frustra fuit. Fraude enim detectâ sede pulsus est A. C. 448. Athanas. Epist. ad Solit. Theodor. l. 2. c. 9. et 10. Baron. A. C. 343. 348. etc.IV.STEPHANUS I.Patriarcha Constantinopolitanus fil. Basilii Imperatoris frater Leonis VI. in Photii locum substitutus est, A. C. 886. Obiit A. C. 888.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.